19 July 2008

the private life, habits, proclivities & pleasures of the Emperor Tiberius, as chronicled by Suetonius / not my fault if you can't read Latin

Click, gets bigger. Gold does not rust or corrupt.

The Roman Emperor Tiberius and the Empress Livia (as the goddess Pax), gold coin from AD 14-37. Coin from CNG coins.

from the life
of the Emperor Tiberius

from
"The Twelve C├Žsars"
by Suetonius

Vita Tiberii

41

Regressus in insulam rei p. quidem curam usque adeo abiecit, ut postea non decurias equitum umquam supplerit, non tribunos militum praefectosque, non provinciarum praesides ullos mutaverit, Hispaniam et Syriam per aliquot annos sine consularibus legatis habuerit, Armeniam a Parthis occupari, Moesiam a Dacis Sarmatisque, Gallias a Germanis vastari neglexerit; magno dedecore imperii nec minore discrimine.

42

Ceterum secreti licentiam nanctus et quasi civitatis oculis remotis, cuncta simul vitia male diu dissimulata tandem profudit; de quibus singillatim ab exordio referam. In castris tiro etiam tum propter nimiam vini aviditatem pro Tiberio "Biberius," pro Claudio "Caldius," pro Nerone "Mero" vocabatur. Postea princeps in ipsa publicorum morum correctione cum Pomponio Flacco et L. Pisone noctem continuumque biduum epulando potandoque consumpsit, quorum alteri Syriam provinciam, alteri praefecturam urbis confestim detulit, codicillis quoque iucundissimos et omnium horarum amicos professus. Cestio Gallo, libidinoso ac prodigo seni, olim ab Augusto ignominia notato et a se ante paucos dies apud senatum increpito cenam ea lege condixit, ne quid ex consuetudine immutaret aut demeret, utque nudis puellis ministrantibus cenaretur. Ignotissimum quaesturae candidatum nobilissimis anteposuit ob epotam in convivio propinante se vini amphoram. Asellio Sabino sestertia ducenta donavit pro dialogo, in quo boleti et ficedulae et ostreae et turdi certamen induxerat. Novum denique officium instituit a voluptatibus, praeposito equite R. T. Caesonio Prisco.

43

Secessu vero Caprensi etiam sellaria excogitavit, sedem arcanarum libidinum, in quam undique conquisiti puellarum et exoletorum greges monstrosique concubitus repertores, quos spintrias appellabat, triplici serie conexi, in vicem incestarent coram ipso, ut aspectu deficientis libidines excitaret. Cubicula plurifariam disposita tabellis ac sigillis lascivissimarum picturarum et figurarum adornavit librisque Elephantidis instruxit, ne cui in opera edenda exemplar imperatae schemae deesset. In silvis quoque ac nemoribus passim Venerios locos commentus est prostantisque per antra et cavas rupes ex utriusque sexus pube Paniscorum et Nympharum habitu, quae palam iam et vulgo nomine insulae abutentes "Caprineum" dictitabant.

44

Maiore adhuc ac turpiore infamia flagravit, vix ut referri audirive, nedum credi fas sit, quasi pueros primae teneritudinis, quos pisciculos vocabat, institueret, ut natanti sibi inter femina versarentur ac luderent lingua morsuque sensim adpetentes; atque etiam quasi infantes firmiores, necdum tamen lacte depulsos, inguini ceu papillae admoveret, pronior sane ad id genus libidinis et natura et aetate. Quare Parrasi quoque tabulam, in qua Meleagro Atalanta ore morigeratur, legatam sibi sub condicione, ut si argumento offenderetur decies pro ea sestertium acciperet, non modo praetulit, sed et in cubiculo dedicavit. Fertur etiam in sacrificando quondam captus facie ministri acerram praeferentis nequisse abstinere, quin paene vixdum re divina peracta ibidem statim seductum constupraret simulque fratrem eius tibicinem; atque utrique mox, quod mutuo flagitium exprobrarant, crura fregisse.

45

Feminarum quoque, et quidem illustrium, capitibus quanto opere solitus sit inludere, evidentissime apparuit Malloniae cuiusdam exitu, quam perductam nec quicquam amplius pati constantissime recusantem delatoribus obiecit ac ne ream quidem interpellare desiit, "ecquid paeniteret"; donec ea relicto iudicio domum se abripuit ferroque transegit, obscaenitate oris hirsuto atque olido seni clare exprobrata. Unde in Atellanico exhodio proximis ludis adsensu maximo excepta percrebruit, "hircum vetulum capreis naturam ligurire."

* * *

61

Singillatim crudeliter facta eius exsequi longum est; genera, velut exemplaria saevitiae, enumerare sat erit. Nullus a poena hominum cessavit dies, ne religiosus quidem ac sacer; animadversum in quosdam ineunte anno novo. Accusati damnatique multi cum liberis atque etiam a liberis suis. Interdictum ne capite damnatos propinqui lugerent. Decreta accusatoribus praecipua praemia, nonnumquam et testibus. Nemini delatorum fides abrogata. Omne crimen pro capitali receptum, etiam paucorum simpliciumque verborum. Obiectum est poetae, quod in tragoedia Agamemnonem probris lacessisset; obiectum et historico, quod Brutum Cassiumque ultimos Romanorum dixisset; animadversum statim in auctores scriptaque abolita, quamvis probarentur ante aliquot annos etiam Augusto audiente recitata. Quibusdam custodiae traditis non modo studendi solacium ademptum, sed etiam sermonis et conloqui usus. Citati ad causam dicendam partim se domi vulneraverunt certi damnationis et ad vexationem ignominiamque vitandam, partim in media curia venenum hauserunt; et tamen conligatis vulneribus ac semianimes palpitantesque adhuc in carcerem rapti. Nemo punitorum non in Gemonias abiectus uncoque tractus, viginti uno die abiecti tractique, inter eos feminae et pueri. Immaturae puellae, quia more tradito nefas esset virgines strangulari, vitiatae prius a carnifice, dein strangulatae. Mori volentibus vis adhibita vivendi. Nam mortem adeo leve supplicium putabat, ut cum audisset unum e reis, Carnulum nomine, anticipasse eam, exclamaverit: "Carnulus me evasit." Et in recognoscendis custodiis precanti cuidam poenae maturitatem, respondit: "Nondum tecum in gratiam redii." Annalibus suis vir consularis inseruit, frequenti quodam convivio, cui et ipse affuerit, interrogatum eum subito et clare a quodam nano astante mensae inter copreas, cur Paconius maiestatis reus tam diu viveret, statim quidem petulantiam linguae obiurgasse, ceterum post paucos dies scripsisse senatui, ut de poena Paconi quam primum statueret.

Labels:

3 Comments:

Blogger Jim Olson said...

Oh, and what lovely classical Latin it is. I read and teach Ecclesiastical Latin, which has some differences. But Suetonius, he was a smart guy, with a quick pen, and a lovely turn of phrase.

Sunday, 20 July, 2008  
Blogger Jim Olson said...

41

Then returning to the island, he utterly neglected the conduct of state affairs; from that time on never filling the vacancies in the councils of the knights, nor reassigning the tribunes of the soldiers and prefects or the governors of any of his provinces. He left Spain and Syria without consular governors for several years, allowed Armenia to be overrun by the Parthians, Moesia to be laid waste by the Dacians and Sarmatians, and the Gallic provinces by the Germans, to the great dishonour of the empire and no less to its danger.

Sunday, 20 July, 2008  
Blogger Jim Olson said...

I shall leave the other chapters untranslated. Tiberius was a perv.

Sunday, 20 July, 2008  
Blogger Vleeptron Dude said...

Yeah, this is about as pretty as Latin ever got, from its highest moment of its evolution.

This is very likely the filthiest, most perverted and vile thing I've ever posted on Vleeptron. This emperor dude was a major sick-o.

I got to checking it out the other night when i was reminded of a scene in "I, Claudius" (Robert Graves is the translator of the Penguin Classic Suetonius, on which "IC" is mostly based).

Tiberius' ghost appears before Claudius, and Claudius has only one question to ask him: Why on earth did he make the murderous psychopathic megalomaniac Caligula his heir and the next emperor?

Tiberius explains that when he was emperor, he did a lot of very bad things, and was worried about his legacy.

But he knew that if he made Caligula the next emperor, nobody would ever remember a single bad thing Tiberius did.

And that's how it worked out. Teenage skateboarders know lots of cool stuff about Caligula. But nobody knows a thing about Tiberius.

Sunday, 20 July, 2008  

Post a Comment

Links to this post:

Create a Link

<< Home